monumenta.ch > Ambrosius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 9
Secundum, inquit, verbum tuum mihi tribue intellectum. Adverte quid postulet. Non intellectum generaliter dixit, sed intellectum secundum verbum Dei; est enim intellectus ad mortem, sicut est prudentia ad interitum: Filii huius saeculi prudentiores sunt quam filii lucis in hac generatione . Sed prudentia ista quae saeculi est, ad vitam non suffragatur aeternam. Circa honores, circa lucella est, quaestibus coacervandis intenta, non meritis comparandis. Postremo circa elementa mundi est phalerata magis quam vera sapientia; ut est philosophia omnis quae aliena quaerit, cum sua nesciat: scrutatur coeli plagas, mundi spatia rimatur, quae sibi prodesse nihil possunt: Deum ignorat, quem solum deberet inquirere.